monumenta.ch > Isidorus > V


V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW CITATION LINKS

274  Vir, a virtute. Utilis, ab utendo bene sua, vel quod bene quid utere possit; sicut docilis, quod doceri possit. 275  Verus, a veritate; hinc et verax. Maior est veritas quam verus, quia non veritas a vero, sed verus a veritate descendit. 276  Veridicus, quia verum dicit et veritatis adsertor est. Verecundus, quia verum factum erubescit. 277  Venustus, pulcher, a venis, id est sanguine. [Viridis, vi et suco plenus, quasi vi rudis.] [Vivens, vivus.] Varius, quasi non unius viae, sed incertae mixtaeque sententiae. Versutus, eo quod eius mens in quolibet actu ad quamlibet fraudem facile vertitur; unde et versutia dicitur contorta sententia. 278  Plautus :
Versutior [est] quam rota figularis.
279  [Vilis, a villa; nullius enim urbanitatis est.] Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem vertat. Inde et versutus et callidus. Violentus, quia vim infert. Vecors, mali cordis et malae conscientiae. 280  Vagus, quia sine via. Vanus a Venere etymologiam trahit. Item vanus inanis, falsus, eo quod memoria evanescat. 281  Vesanus, non probe sanus. Vinolentus, qui et satis bibit et difficile inebriatur. Vexatus, id est portatus; ab eo quod est veho, vecto, vexo, ut vexasse sit portasse. Veneficus, eo quod venenum mortis causa paravit, aut praestitit, aut vendidit. 282  Vector, quasi vehitor. Est autem vector et qui vehit et qui vehitur. Venator, quasi venabulator, a venatione scilicet, quo bestias premit. Quattuor autem sunt venatorum officia: vestigatores, indagatores, alatores, pressores.